monumenta.ch > Tertullianus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 41, 2
Hoc, inquitis, et in Deum vestrum repercutere est, qui et ipse patiatur propter profanos etiam cultores suos laedi. Admittite prius dispositiones eius, et non retorquebitis. Qui enim semel aeternum iudicium destinavit post saeculi finem, non praecipitat discretionem, quae est conditio iudicii, ante saeculi finem.